Löydetty 527 Tulokset: Família De Jesus
Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Jesus (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)
et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus et Thomas cum eis venit Jesus januis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis (Evangelium secundum Ioannem 20, 26)
dicit ei Jesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt (Evangelium secundum Ioannem 20, 29)
multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum quæ non sunt scripta in libro hoc (Evangelium secundum Ioannem 20, 30)
hæc autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus (Evangelium secundum Ioannem 20, 31)
postea manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)
mane autem jam facto stetit Jesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est (Evangelium secundum Ioannem 21, 4)
dicit ergo eis Jesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non (Evangelium secundum Ioannem 21, 5)
dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)
dicit eis Jesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc (Evangelium secundum Ioannem 21, 10)
dicit eis Jesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset (Evangelium secundum Ioannem 21, 12)
et venit Jesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter (Evangelium secundum Ioannem 21, 13)