Mosaico decorativo

Löydetty 500 Tulokset: Eva

  • et desolabit Dominus linguam maris Ægypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati (Liber Isaiae 11, 15)

  • super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces (Liber Isaiae 13, 2)

  • cor meum ad Moab clamabit vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt (Liber Isaiae 15, 5)

  • omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubæ audietis (Liber Isaiae 18, 3)

  • ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te (Liber Isaiae 22, 17)

  • ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra (Liber Isaiae 23, 14)

  • hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari (Liber Isaiae 24, 14)

  • et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres (Liber Isaiae 30, 25)

  • nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor (Liber Isaiae 33, 10)

  • si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber Isaiae 37, 4)

  • cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israël (Liber Isaiae 37, 23)

  • super montem excelsum ascende tu quæ evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quæ evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Judæ ecce Deus vester (Liber Isaiae 40, 9)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina