Löydetty 4218 Tulokset: Eum
misit autem David ad Joab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Joab Uriam ad David (Liber II Samuelis 11, 6)
et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius (Liber II Samuelis 11, 8)
et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit (Liber II Samuelis 11, 13)
scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum prœlium est et derelinquite eum ut percussus intereat (Liber II Samuelis 11, 15)
si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut prœliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur (Liber II Samuelis 11, 20)
quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro et interfecit eum in Thebes quare juxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit (Liber II Samuelis 11, 21)
audivit autem uxor Uriæ quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum (Liber II Samuelis 11, 26)
misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper (Liber II Samuelis 12, 1)
pauper autem nihil habebat omnino præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul de pane illius comedens et de calice ejus bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia (Liber II Samuelis 12, 3)
quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon (Liber II Samuelis 12, 9)
venerunt autem seniores domus ejus cogentes eum ut surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum (Liber II Samuelis 12, 17)
accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget (Liber II Samuelis 12, 18)