Löydetty 4218 Tulokset: Eum
omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit (Liber Leviticus 11, 34)
ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum (Liber Leviticus 11, 45)
sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus (Liber Leviticus 13, 4)
et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis (Liber Leviticus 13, 5)
et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit (Liber Leviticus 13, 6)
quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiæ iterum lepra creverit adducetur ad eum (Liber Leviticus 13, 7)
et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit (Liber Leviticus 13, 10)
lepra vetustissima judicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est (Liber Leviticus 13, 11)
considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima judicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit (Liber Leviticus 13, 13)
considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet (Liber Leviticus 13, 17)
qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim lepræ orta est in ulcere (Liber Leviticus 13, 20)
quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus (Liber Leviticus 13, 21)