Löydetty 4218 Tulokset: Eum
et cum venisset ad locum suspiciens Jesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere (Evangelium secundum Lucam 19, 5)
ait Jesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 19, 9)
at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet (Evangelium secundum Lucam 19, 34)
et cum adpropinquaret jam ad descensum montis Oliveti cœperunt omnes turbæ discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus (Evangelium secundum Lucam 19, 37)
et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineæ darent illi qui cæsum dimiserunt eum inanem (Evangelium secundum Lucam 20, 10)
dixit autem dominus vineæ quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur (Evangelium secundum Lucam 20, 13)
et observantes miserunt insidiatores qui se justos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati præsidis (Evangelium secundum Lucam 20, 20)
accesserunt autem quidam Sadducæorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum (Evangelium secundum Lucam 20, 27)
quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Jacob (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
et amplius non audebant eum quicquam interrogare (Evangelium secundum Lucam 20, 40)
sed ante hæc omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et præsides propter nomen meum (Evangelium secundum Lucam 21, 12)
et eritis odio omnibus propter nomen meum (Evangelium secundum Lucam 21, 17)