Mosaico decorativo

Löydetty 4218 Tulokset: Eum

  • et dabo vobis pastores juxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina (Liber Ieremiae 3, 15)

  • et jurabis vivit Dominus in veritate et in judicio et in justitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt (Liber Ieremiae 4, 2)

  • ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinæ audivit anima mea clamorem prœlii (Liber Ieremiae 4, 19)

  • et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuæ messis custodientem nobis (Liber Ieremiae 5, 24)

  • et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas (Liber Ieremiae 7, 10)

  • ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus (Liber Ieremiae 7, 11)

  • ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël (Liber Ieremiae 7, 12)

  • faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo (Liber Ieremiae 7, 14)

  • quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (Liber Ieremiae 7, 30)

  • dolor meus super dolorem in me cor meum mærens (Liber Ieremiae 8, 18)

  • quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt cœtus prævaricatorum (Liber Ieremiae 9, 2)

  • tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas (Liber Ieremiae 10, 20)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina