Löydetty 4218 Tulokset: Eum
non dixeris per Deum abest quæ odit enim ne feceris (Liber Ecclesiasticus 15, 11)
oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis (Liber Ecclesiasticus 15, 20)
melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii (Liber Ecclesiasticus 16, 3)
convertere ad Deum et relinque peccata tua (Liber Ecclesiasticus 17, 21)
confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius (Liber Ecclesiasticus 17, 27)
ante orationem præpara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum (Liber Ecclesiasticus 18, 23)
et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
qui enim edunt panem illius falsi linguæ sunt quotiens et quanti inridebunt eum (Liber Ecclesiasticus 20, 18)
est qui præ confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis (Liber Ecclesiasticus 20, 25)
qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum (Liber Ecclesiasticus 21, 7)
ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro (Liber Ecclesiasticus 21, 24)
de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus (Liber Ecclesiasticus 22, 2)