Mosaico decorativo

Löydetty 944 Tulokset: Erit

  • et egressus est ignis de virga ramorum ejus qui fructum ejus comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum (Prophetia Ezechielis 19, 14)

  • quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 21, 13)

  • igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terræ oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 21, 32)

  • siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus (Prophetia Ezechielis 26, 5)

  • et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 28, 24)

  • et erit terra Ægypti in desertum et solitudinem et scient quia ego Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci (Prophetia Ezechielis 29, 9)

  • inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes et inminuam eos ne imperent gentibus (Prophetia Ezechielis 29, 15)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti et accipiet multitudinem ejus et deprædabitur manubias ejus et diripiet spolia ejus et erit merces exercitui illius (Prophetia Ezechielis 29, 19)

  • quia juxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies nubis tempus gentium erit (Prophetia Ezechielis 30, 3)

  • et veniet gladius in Ægyptum et erit pavor in Æthiopia cum ceciderint vulnerati in Ægypto et ablata fuerit multitudo illius et destructa fundamenta ejus (Prophetia Ezechielis 30, 4)

  • in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Æthiopiæ confidentiam et erit pavor in eis in die Ægypti quia absque dubio veniet (Prophetia Ezechielis 30, 9)

  • hæc dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Ægypti non erit amplius et dabo terrorem in terra Ægypti (Prophetia Ezechielis 30, 13)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina