Mosaico decorativo

Löydetty 2198 Tulokset: Eos

  • itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat dixerunt rex Israël iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo (Liber II Paralipomenon 18, 31)

  • habitavit ergo Josaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 19, 4)

  • Deus noster ergo non judicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quæ inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te (Liber II Paralipomenon 20, 12)

  • cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Hieruhel (Liber II Paralipomenon 20, 16)

  • non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Juda et Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum (Liber II Paralipomenon 20, 17)

  • namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus (Liber II Paralipomenon 20, 23)

  • reversusque est omnis vir Juda et habitatores Hierusalem et Josaphat ante eos in Hierusalem cum lætitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis (Liber II Paralipomenon 20, 27)

  • iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege dixitque ad eos Jojadæ ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David (Liber II Paralipomenon 23, 3)

  • deditque Jojadæ sacerdos centurionibus lanceas clypeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini (Liber II Paralipomenon 23, 9)

  • congregavit igitur Amasias Judam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Juda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia juvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum (Liber II Paralipomenon 25, 5)

  • et alia decem milia virorum ceperunt filii Juda et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ præcipitaveruntque eos de summo in præceps qui universi crepuerunt (Liber II Paralipomenon 25, 12)

  • Amasias vero post cædem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum (Liber II Paralipomenon 25, 14)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina