Löydetty 2198 Tulokset: Eos
tollens itaque Josue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque ejus et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israël cum eo duxerunt eos ad vallem Achor (Liber Iosue 7, 24)
dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Josue autem nocte illa in medio mansit populi (Liber Iosue 8, 9)
cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat (Liber Iosue 8, 11)
at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos cumque recessissent a civitate (Liber Iosue 8, 16)
nihil ex his quæ Moses jusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israël mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur (Liber Iosue 8, 35)
perrexeruntque ad Josue qui tunc morabatur in castris Galgalæ et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israël ad eos atque dixerunt (Liber Iosue 9, 6)
post dies autem tres initi fœderis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent (Liber Iosue 9, 16)
et non percusserunt eos eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël murmuravit itaque omne vulgus contra principes (Liber Iosue 9, 18)
qui responderunt eis juravimus illis in nomine Domini Dei Israël et idcirco non possumus eos contingere (Liber Iosue 9, 19)
fecit ergo Josue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israël ut non occiderentur (Liber Iosue 9, 26)
decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini cædentes ligna et aquas conportantes usque in præsens tempus in loco quem Dominus elegisset (Liber Iosue 9, 27)
dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit (Liber Iosue 10, 8)