Löydetty 2198 Tulokset: Eos
tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et cærimonias atque judicia quæ docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem (Liber Deuteronomii 5, 31)
non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quæ in circuitu vestro sunt (Liber Deuteronomii 6, 14)
et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur (Liber Deuteronomii 7, 10)
insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint (Liber Deuteronomii 7, 20)
non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis (Liber Deuteronomii 7, 21)
dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur (Liber Deuteronomii 7, 23)
tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub cælo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos (Liber Deuteronomii 7, 24)
sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas (Liber Deuteronomii 8, 19)
scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi (Liber Deuteronomii 9, 3)
ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes (Liber Deuteronomii 9, 4)
ne forte dicant habitatores terræ de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine (Liber Deuteronomii 9, 28)
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur (Liber Deuteronomii 10, 15)