Löydetty 2198 Tulokset: Eos
et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quæ supra memoravi (Liber Ieremiae 2, 34)
leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis (Liber Ieremiae 3, 2)
Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti (Liber Ieremiae 5, 3)
idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum confortatæ sunt aversiones eorum (Liber Ieremiae 5, 6)
super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et jurant in his qui non sunt dii saturavi eos et mœchati sunt et in domo meretricis luxuriabantur (Liber Ieremiae 5, 7)
hæc dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos (Liber Ieremiae 5, 14)
quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis hæc omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra (Liber Ieremiae 5, 19)
quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros (Liber Ieremiae 5, 26)
incrassati sunt et inpinguati et præterierunt sermones meos pessime causam non judicaverunt causam pupilli non direxerunt et judicium pauperum non judicaverunt (Liber Ieremiae 5, 28)
ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt (Liber Ieremiae 6, 3)
argentum reprobum vocate eos quia Dominus projecit illos (Liber Ieremiae 6, 30)
advenæ et pupillo et viduæ non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis (Liber Ieremiae 7, 6)