Löydetty 1570 Tulokset: Eorum
si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur civitas hæc in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum (Liber Ieremiae 38, 18)
et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et inludant mihi (Liber Ieremiae 38, 19)
et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldeos et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et civitatem hanc conburet igni (Liber Ieremiae 38, 23)
cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod præfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terræ et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terræ qui non fuerant translati in Babylonem (Liber Ieremiae 40, 7)
venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismaël filius Nathaniæ et Johanan et Jonathan filii Caree et Sareas filius Thenœmeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Jezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum (Liber Ieremiae 40, 8)
et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis (Liber Ieremiae 40, 9)
egressus ergo Ismaël filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam (Liber Ieremiae 41, 6)
factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba hæc (Liber Ieremiae 43, 1)
responderunt autem Hieremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Fatures dicens (Liber Ieremiae 44, 15)
quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum cæsos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus (Liber Ieremiae 46, 5)
dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis juxta flumen Eufraten (Liber Ieremiae 46, 10)
mercennarii quoque ejus qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum (Liber Ieremiae 46, 21)