Löydetty 2334 Tulokset: Enim
umbræ enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur (Liber Sapientiae 2, 5)
sit autem fortitudo nostra lex iniustitiæ quod infirmum est enim inutile invenitur (Liber Sapientiae 2, 11)
si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum (Liber Sapientiae 2, 18)
morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius (Liber Sapientiae 2, 20)
hæc cogitaverunt et erraverunt excæcavit enim illos malitia eorum (Liber Sapientiae 2, 21)
sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt (Liber Sapientiae 3, 11)
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima (Liber Sapientiae 3, 14)
bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quæ non concidat radix sapientiæ (Liber Sapientiae 3, 15)
nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes (Liber Sapientiae 3, 19)
melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines (Liber Sapientiae 4, 1)
ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua (Liber Sapientiae 4, 6)
senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus (Liber Sapientiae 4, 8)