Löydetty 2334 Tulokset: Enim
mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Joram frater ejus pro eo anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ non enim habebat filium (Liber II Regum 1, 17)
et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus (Liber II Regum 3, 2)
hæc enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiæ vestræ et jumenta vestra (Liber II Regum 3, 17)
et ait quid ergo vult ut faciam ei dixitque Giezi ne quæras filium enim non habet et vir ejus senex est (Liber II Regum 4, 14)
cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes ejus et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima enim ejus in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi (Liber II Regum 4, 27)
et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat enim quid esset (Liber II Regum 4, 39)
responditque ei minister ejus quantum est hoc ut adponam coram centum viris rursum ille da ait populo ut comedat hæc enim dicit Dominus comedent et supererit (Liber II Regum 4, 43)
Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ erat autem vir fortis et dives sed leprosus (Liber II Regum 5, 1)
dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino (Liber II Regum 5, 17)
at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt quam cum illis (Liber II Regum 6, 16)
at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum (Liber II Regum 6, 22)
Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo præmisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic ut præcidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est (Liber II Regum 6, 32)