Löydetty 2334 Tulokset: Enim
qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quæ est in Christo Jesu (Epistula I ad Timotheum 3, 13)
sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (Epistula I ad Timotheum 4, 5)
in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium (Epistula I ad Timotheum 4, 10)
adtende tibi et doctrinæ insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt (Epistula I ad Timotheum 4, 16)
si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo (Epistula I ad Timotheum 5, 4)
adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatæ fuerint in Christo nubere volunt (Epistula I ad Timotheum 5, 11)
jam enim quædam conversæ sunt retro Satanan (Epistula I ad Timotheum 5, 15)
dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua (Epistula I ad Timotheum 5, 18)
nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus (Epistula I ad Timotheum 6, 7)
radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis (Epistula I ad Timotheum 6, 10)
non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis (Epistula II ad Timotheum 1, 7)
ob quam causam etiam hæc patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem (Epistula II ad Timotheum 1, 12)