Löydetty 2334 Tulokset: Enim
et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis (Evangelium secundum Lucam 1, 18)
et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum (Evangelium secundum Lucam 1, 30)
ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
quia respexit humilitatem ancillæ suæ ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Evangelium secundum Lucam 1, 48)
et tu puer propheta Altissimi vocaberis præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 76)
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
facite ergo fructus dignos pænitentiæ et ne cœperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
jam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te (Evangelium secundum Lucam 4, 10)
stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant (Evangelium secundum Lucam 5, 9)
et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est (Evangelium secundum Lucam 5, 39)
gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in cælo secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum (Evangelium secundum Lucam 6, 23)