Löydetty 2334 Tulokset: Enim
a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus (Liber Isaiae 30, 31)
præparata est enim ab heri Thofeth a rege præparata profunda et dilatata nutrimenta ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam (Liber Isaiae 30, 33)
in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum (Liber Isaiae 31, 7)
stultus enim fatua loquetur et cor ejus faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat (Liber Isaiae 32, 6)
fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper judicium (Liber Isaiae 32, 7)
post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet (Liber Isaiae 32, 10)
domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum gaudium onagrorum pascua gregum (Liber Isaiae 32, 14)
Dominus enim judex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos (Liber Isaiae 33, 22)
gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom (Liber Isaiae 34, 6)
et dixit Eliachim et Sobna et Joæ ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum (Liber Isaiae 36, 11)
nolite audire Ezechiam hæc enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ (Liber Isaiae 36, 16)
et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei (Liber Isaiae 36, 21)