Löydetty 2974 Tulokset: End
non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde (Epistula II ad Corinthios 5, 12)
non ad condemnationem dico prædixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum (Epistula II ad Corinthios 7, 3)
nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis (Epistula II ad Corinthios 8, 11)
ostensionem ergo quæ est caritatis vestræ et nostræ gloriæ pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum (Epistula II ad Corinthios 8, 24)
non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis (Epistula II ad Corinthios 10, 12)
nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulæ quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos (Epistula II ad Corinthios 10, 13)
non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi (Epistula II ad Corinthios 10, 14)
non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat (Epistula II ad Corinthios 10, 18)
alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum (Epistula II ad Corinthios 11, 8)
Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet (Epistula II ad Corinthios 11, 32)
factus sum insipiens vos me cœgistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum (Epistula II ad Corinthios 12, 11)
ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar (Epistula II ad Corinthios 12, 15)
