Löydetty 2318 Tulokset: Eli
desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamini (Liber Iudith 3, 2)
præceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terræ exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subiugari (Liber Iudith 3, 13)
sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdrælon quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat (Liber Iudith 4, 5)
et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim (Liber Iudith 4, 7)
tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël adlocutusque est eos (Liber Iudith 4, 11)
porro filii Israël descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent (Liber Iudith 6, 10)
quemadmodum ipse Holofernis iratus jusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israël tunc etiam ipsum Achior diversis jubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus cæli defensor eorum est (Liber Iudith 6, 13)
dicentes Domine Deus cæli et terræ intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis præsumentes de te et præsumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias (Liber Iudith 6, 15)
melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros (Liber Iudith 7, 16)
erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex (Liber Iudith 8, 4)
erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas (Liber Iudith 8, 7)
quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos (Liber Iudith 8, 18)