Löydetty 2318 Tulokset: Eli
tignariis videlicet et cementariis et his qui interrupta conponunt et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum templum (Liber II Regum 22, 6)
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea in loco hoc et non extinguetur (Liber II Regum 22, 17)
et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus (Liber II Regum 22, 19)
reliqua autem verba Josiæ et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 23, 28)
et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terræ Joahaz filium Josiæ et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo (Liber II Regum 23, 30)
regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Josiæ pro Josia patre ejus vertitque nomen ejus Jojachim porro Joahaz tulit et duxit in Ægyptum (Liber II Regum 23, 34)
reliqua autem sermonum Jojachim et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda et dormivit Jojachim cum patribus suis (Liber II Regum 24, 5)
et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terræ (Liber II Regum 24, 14)
et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum (Liber II Regum 25, 5)
reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ (Liber II Regum 25, 11)
et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas (Liber II Regum 25, 12)
populo autem qui relictus erat in terra Juda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis præfecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan (Liber II Regum 25, 22)