Löydetty 2318 Tulokset: Eli
Dei perfecta sunt opera et omnes viæ ejus judicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus (Liber Deuteronomii 32, 4)
incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo (Liber Deuteronomii 32, 15)
Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui (Liber Deuteronomii 32, 18)
et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 34, 6)
nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitæ tuæ sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te (Liber Iosue 1, 5)
elige duodecim viros singulos per singulas tribus (Liber Iosue 4, 2)
omnisque præcederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant (Liber Iosue 6, 9)
et septem ex eis septem bucinas quarum in jobeleis usus est præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat (Liber Iosue 6, 13)
ego autem et reliqua multitudo quæ mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus (Liber Iosue 8, 5)
omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Josue nocte illa et stetit in vallis medio (Liber Iosue 8, 13)
et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël sicut eruperant aperta oppida relinquentes (Liber Iosue 8, 17)
nihil ex his quæ Moses jusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israël mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur (Liber Iosue 8, 35)