Löydetty 2318 Tulokset: Eli
Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent. (Prophetia Danielis 12, 10)
Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. (Prophetia Danielis 13, 23)
Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. (Prophetia Danielis 13, 31)
Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis qui subvertit eum, et templum eius. (Prophetia Danielis 14, 21)
Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum. (Prophetia Danielis 14, 23)
Dixitque Angelus Domini ad Habacuc Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 33)
Et ait Daniel Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te. (Prophetia Danielis 14, 37)
Et exclamavit voce magna rex, dicens Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 40)
Tunc rex ait Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 42)
et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo (Prophetia Osee 4, 10)
si fornicaris tu Israël non delinquat saltim Juda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque juraveritis vivit Dominus (Prophetia Osee 4, 15)
quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factæ sunt ei aræ in delictum (Prophetia Osee 8, 11)