Löydetty 2318 Tulokset: Eli
numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam (Liber Ieremiae 2, 17)
arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum (Liber Ieremiae 2, 19)
quid vultis mecum judicio contendere omnes dereliquistis me dicit Dominus (Liber Ieremiae 2, 29)
generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te (Liber Ieremiae 2, 31)
a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universæ urbes derelictæ sunt et non habitat in eis homo (Liber Ieremiae 4, 29)
super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et jurant in his qui non sunt dii saturavi eos et mœchati sunt et in domo meretricis luxuriabantur (Liber Ieremiae 5, 7)
quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis hæc omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra (Liber Ieremiae 5, 19)
speciosæ et delicatæ adsimilavi filiam Sion (Liber Ieremiae 6, 2)
hæc dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum (Liber Ieremiae 6, 9)
sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox ejus quasi mare sonabit et super equos ascendent præparati quasi vir ad prœlium adversum te filia Sion (Liber Ieremiae 6, 23)
tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui (Liber Ieremiae 7, 29)
ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus (Liber Ieremiae 7, 32)