Löydetty 2318 Tulokset: Eli
et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat (Liber Ecclesiasticus 48, 1)
sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi (Liber Ecclesiasticus 48, 4)
Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus ejus in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum (Liber Ecclesiasticus 48, 13)
et relicta est gens perpauca et princeps in domo David (Liber Ecclesiasticus 48, 17)
nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esajas propheta magnus et fidelis in conspectu Dei (Liber Ecclesiasticus 48, 25)
nam reliquerunt legem Potentis reges Judæ et contempserunt timorem Dei (Liber Ecclesiasticus 49, 6)
væ genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israël abalienati sunt retrorsum (Liber Isaiae 1, 4)
et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quæ vastatur (Liber Isaiae 1, 8)
nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus (Liber Isaiae 1, 9)
quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena judicii justitia habitavit in ea nunc autem homicidæ (Liber Isaiae 1, 21)
et restituam judices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post hæc vocaberis civitas justi urbs fidelis (Liber Isaiae 1, 26)
et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur (Liber Isaiae 1, 28)