Löydetty 4195 Tulokset: Ejus
quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat et Joram et Ahazia patres ejus reges Juda et quæ ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriæ et recessit ab Hierusalem (Liber II Regum 12, 18)
surrexerunt autem servi ejus et coniuraverunt inter se percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sela (Liber II Regum 12, 20)
Jozachar namque filius Semath et Jozabad filius Somer servi ejus percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius ejus pro eo (Liber II Regum 12, 21)
reliqua autem sermonum Joachaz et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 13, 8)
dormivitque Joachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria regnavitque Joas filius ejus pro eo (Liber II Regum 13, 9)
reliqua autem sermonum Joas et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum regum Israël (Liber II Regum 13, 12)
et dormivit Joas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium ejus porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël (Liber II Regum 13, 13)
Heliseus autem ægrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Joas rex Israël et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus (Liber II Regum 13, 14)
mortuus est autem Azaël rex Syriæ et regnavit Benadad filius ejus pro eo (Liber II Regum 13, 24)
viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Joaden de Hierusalem (Liber II Regum 14, 2)
et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater ejus juxta omnia quæ fecit Joas pater suus fecit (Liber II Regum 14, 3)
ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in prœlio vocavitque nomen ejus Jecethel usque in præsentem diem (Liber II Regum 14, 7)