Löydetty 4195 Tulokset: Ejus
et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus (Liber I Regum 15, 12)
insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco ejus quem consecraverat subvertitque specum ejus et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron (Liber I Regum 15, 13)
rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna ejus quibus ædificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha (Liber I Regum 15, 22)
reliqua autem omnium sermonum Asa et universæ fortitudines ejus et cuncta quæ fecit et civitates quas extruxit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes (Liber I Regum 15, 23)
et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Josaphat filius ejus pro eo (Liber I Regum 15, 24)
et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël (Liber I Regum 15, 26)
cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis (Liber I Regum 15, 29)
et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël (Liber I Regum 15, 34)
ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus ejus et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath (Liber I Regum 16, 3)
reliqua autem sermonum Baasa et quæcumque fecit et prœlia ejus nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 5)
dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 6)
cum autem in manu Hieu filii Anani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum ejus et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum (Liber I Regum 16, 7)