Mosaico decorativo

Löydetty 4195 Tulokset: Ejus

  • ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cujus lapides ferrum sunt et de montibus ejus æris metalla fodiuntur (Liber Deuteronomii 8, 9)

  • observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata ejus atque judicia et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie (Liber Deuteronomii 8, 11)

  • dimitte me ut conteram eum et deleam nomen ejus sub cælo et constituam te super gentem quæ hac major et fortior sit (Liber Deuteronomii 9, 14)

  • vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam ejus quam vobis ostenderat (Liber Deuteronomii 9, 16)

  • et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem ejus audire voluistis (Liber Deuteronomii 9, 23)

  • filii autem Israël castra moverunt ex Beroth filiorum Jacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius ejus Eleazar (Liber Deuteronomii 10, 6)

  • quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio ejus est sicut promisit ei Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 10, 9)

  • et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)

  • custodiasque mandata Domini et cærimonias ejus quas ego hodie præcipio ut bene sit tibi (Liber Deuteronomii 10, 13)

  • ama itaque Dominum Deum tuum et observa præcepta ejus et cærimonias judicia atque mandata omni tempore (Liber Deuteronomii 11, 1)

  • cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia ejus et robustam manum extentumque brachium (Liber Deuteronomii 11, 2)

  • signa et opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi et universæ terræ ejus (Liber Deuteronomii 11, 3)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina