Löydetty 4195 Tulokset: Ejus
væ impio in malum retributio enim manuum ejus fiet ei (Liber Isaiae 3, 11)
populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatæ sunt ejus popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant (Liber Isaiae 3, 12)
Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra (Liber Isaiae 3, 14)
et mærebunt atque lugebunt portæ ejus et desolata in terra sedebit (Liber Isaiae 3, 26)
si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio ejus spiritu judicii et spiritu ardoris (Liber Isaiae 4, 4)
et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et ædificavit turrem in medio ejus et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas (Liber Isaiae 5, 2)
et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ auferam sepem ejus et erit in direptionem diruam maceriam ejus et erit in conculcationem (Liber Isaiae 5, 5)
vinea enim Domini exercituum domus Israël et vir Juda germen delectabile ejus et expectavi ut faceret judicium et ecce iniquitas et justitiam et ecce clamor (Liber Isaiae 5, 7)
cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum ejus consideratis (Liber Isaiae 5, 12)
propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles ejus interierunt fame et multitudo ejus siti exaruit (Liber Isaiae 5, 13)
propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes ejus et populus ejus et sublimes gloriosique ejus ad eum (Liber Isaiae 5, 14)
qui dicitis festinet et cito veniat opus ejus ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israël et sciemus illud (Liber Isaiae 5, 19)