Löydetty 4195 Tulokset: Ejus
ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini ejus statim (Liber Iob 5, 3)
longe fient filii ejus a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat (Liber Iob 5, 4)
cujus messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias ejus (Liber Iob 5, 5)
quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus ejus sanabunt (Liber Iob 5, 18)
militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies ejus (Liber Iob 7, 1)
nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus ejus (Liber Iob 7, 10)
non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia ejus (Liber Iob 8, 14)
humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen ejus egreditur (Liber Iob 8, 16)
super acervum petrarum radices ejus densabuntur et inter lapides commorabitur (Liber Iob 8, 17)
hæc est enim lætitia viæ ejus ut rursum de terra alii germinentur (Liber Iob 8, 19)
qui commovet terram de loco suo et columnæ ejus concutiuntur (Liber Iob 9, 6)
terra data est in manu impii vultum judicum ejus operit quod si non ille est quis ergo est (Liber Iob 9, 24)