Löydetty 4195 Tulokset: Ejus
nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa ædificata fuerit et muri ejus instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges hæc noxa perveniet (Liber Esdrae 4, 13)
exemplar epistulæ quam misit Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliatores ejus Apharsacei qui erant trans Flumen ad Darium regem (Liber Esdrae 5, 6)
postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum ejus transtulit in Babylonem (Liber Esdrae 5, 12)
et offerant oblationes Deo cæli orentque pro vita regis et filiorum ejus (Liber Esdrae 6, 10)
a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem ejus publicetur (Liber Esdrae 6, 11)
igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii ejus secundum quod præceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt (Liber Esdrae 6, 13)
ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israël et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum omnem petitionem ejus (Liber Esdrae 7, 6)
hoc est autem exemplar epistulæ edicti quod dedit rex Artarxersis Ezræ sacerdoti scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini et cærimoniis ejus in Israël (Liber Esdrae 7, 11)
a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël et de sacerdotibus ejus et de Levitis ire in Hierusalem tecum vadat (Liber Esdrae 7, 13)
a facie enim regis et septem consiliatorum ejus missus es ut visites Judæam et Hierusalem in lege Dei tui quæ est in manu tua (Liber Esdrae 7, 14)
et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores ejus sponte obtulerunt Deo Israël cujus in Hierusalem tabernaculum est (Liber Esdrae 7, 15)
omne quod ad ritum Dei cæli pertinet tribuatur diligenter in domo Dei cæli ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum ejus (Liber Esdrae 7, 23)