Mosaico decorativo

Löydetty 4195 Tulokset: Ejus

  • humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor ejus tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ (Liber II Paralipomenon 32, 26)

  • attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus (Liber II Paralipomenon 32, 31)

  • reliqua autem sermonum Ezechiæ et misericordiarum ejus scripta sunt in visione Esajæ filii Amos prophetæ et in libro regum Juda et Israël (Liber II Paralipomenon 32, 32)

  • dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit ejus exequias universus Juda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 32, 33)

  • et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam cæli et coluit eam (Liber II Paralipomenon 33, 3)

  • sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Paralipomenon 33, 7)

  • deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem ejus reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus (Liber II Paralipomenon 33, 13)

  • reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio ejus ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël continentur in sermonibus regum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 18)

  • oratio quoque ejus et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus ædificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret pænitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai (Liber II Paralipomenon 33, 19)

  • dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius ejus Amon (Liber II Paralipomenon 33, 20)

  • fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater ejus et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit (Liber II Paralipomenon 33, 22)

  • et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater ejus et multo majora deliquit (Liber II Paralipomenon 33, 23)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina