Löydetty 4195 Tulokset: Ejus
ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes ejus qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israël nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit (Liber II Paralipomenon 13, 12)
percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 13, 17)
persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates ejus Bethel et filias ejus et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias ejus (Liber II Paralipomenon 13, 19)
reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum ejus scripta sunt diligentissime in libro prophetæ Addo (Liber II Paralipomenon 13, 22)
dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo in cujus diebus quievit terra annis decem (Liber II Paralipomenon 14, 1)
ædificavit quoque urbes munitas in Juda quia quietus erat et nulla temporibus ejus bella surrexerant pacem Domino largiente (Liber II Paralipomenon 14, 6)
excelsa autem derelicta sunt in Israël attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus (Liber II Paralipomenon 15, 17)
anno autem tricesimo sexto regni ejus ascendit Baasa rex Israël in Judam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa (Liber II Paralipomenon 16, 1)
oculi enim ejus contemplantur universam terram et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex præsenti tempore contra te bella consurgent (Liber II Paralipomenon 16, 9)
regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo et invaluit contra Israël (Liber II Paralipomenon 17, 1)
constituitque militum numeros in cunctis urbibus Judæ quæ erant vallatæ muris præsidiaque disposuit in terra Juda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus (Liber II Paralipomenon 17, 2)
confirmavitque Dominus regnum in manu ejus et dedit omnis Juda munera Josaphat factæque sunt ei infinitæ divitiæ et multa gloria (Liber II Paralipomenon 17, 5)