Löydetty 1681 Tulokset: Ego
numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua jurasti patribus eorum (Liber Numeri 11, 12)
populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Ægypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis (Liber Numeri 11, 18)
vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra (Liber Numeri 14, 21)
dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis (Liber Numeri 14, 28)
loquere ad filios Israël et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ quam ego dabo vobis (Liber Numeri 15, 2)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vester Deus (Liber Numeri 15, 41)
ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus (Liber Numeri 18, 6)
dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israël (Liber Numeri 18, 20)
cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria (Liber Numeri 22, 32)
dixit ad Balac sta hic juxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius (Liber Numeri 23, 15)
initiatusque est Israël Beelphegor et iratus Dominus (Liber Numeri 25, 3)
dixitque Moses ad judices Israël occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor (Liber Numeri 25, 5)