Löydetty 1681 Tulokset: Ego
respondit Jesus ego dæmonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me (Evangelium secundum Ioannem 8, 49)
ego autem non quæro gloriam meam est qui quærit et judicat (Evangelium secundum Ioannem 8, 50)
respondit Jesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est (Evangelium secundum Ioannem 8, 54)
et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem ejus servo (Evangelium secundum Ioannem 8, 55)
dixit eis Jesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum (Evangelium secundum Ioannem 8, 58)
alii autem nequaquam sed similis est ejus ille dicebat quia ego sum (Evangelium secundum Ioannem 9, 9)
dixit ei Jesus in judicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident cæci fiant (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)
dixit ergo eis iterum Jesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium (Evangelium secundum Ioannem 10, 7)
ego sum ostium per me si quis introjerit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet (Evangelium secundum Ioannem 10, 9)
fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant (Evangelium secundum Ioannem 10, 10)
ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus (Evangelium secundum Ioannem 10, 11)
ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meæ (Evangelium secundum Ioannem 10, 14)