Löydetty 57 Tulokset: Edom

  • misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent hæc mandat frater tuus Israël nosti omnem laborem qui adprehendit nos (Liber Numeri 20, 14)

  • cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi (Liber Numeri 20, 18)

  • cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terræ Edom (Liber Numeri 20, 22)

  • profecti sunt autem et de monte Or per viam quæ ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et tædere cœpit populum itineris ac laboris (Liber Numeri 21, 4)

  • egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terræ Edom (Liber Numeri 33, 37)

  • pars meridiana incipiet a solitudine Sin quæ est juxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum (Liber Numeri 34, 3)

  • igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagæ (Liber Iosue 15, 1)

  • erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Jagur (Liber Iosue 15, 21)

  • Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est cælique ac nubes stillaverunt aquis (Liber Iudicum 5, 4)

  • misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus ejus misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum præbere contempsit mansit itaque in Cades (Liber Iudicum 11, 17)

  • et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terræ Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terræ Moab (Liber Iudicum 11, 18)

  • at Saul confirmato regno super Israël pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat (Liber I Samuelis 14, 47)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina