Löydetty 1781 Tulokset: Eam
quæ respondit numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear (Liber Iudicum 9, 9)
quæ respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear (Liber Iudicum 9, 11)
et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam (Liber Iudicum 11, 12)
quibus ille respondit quia tulit Israël terram meam quando ascendit de Ægypto a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam (Liber Iudicum 11, 13)
misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus ejus misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum præbere contempsit mansit itaque in Cades (Liber Iudicum 11, 17)
misit itaque Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium (Liber Iudicum 11, 19)
dixitque ad patrem hoc solum mihi præsta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis (Liber Iudicum 11, 37)
cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus (Liber Iudicum 11, 38)
quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in prœlium (Liber Iudicum 12, 3)
cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium (Liber Iudicum 13, 3)
oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est (Liber Iudicum 13, 8)
et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis erat ac favus mellis (Liber Iudicum 14, 8)