Löydetty 757 Tulokset: Dor
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 2, 2)
qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino (Liber Leviticus 2, 9)
primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis (Liber Leviticus 2, 12)
adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino (Liber Leviticus 3, 5)
adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit (Liber Leviticus 3, 16)
omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei (Liber Leviticus 4, 31)
tollet sacerdos pugillum similæ quæ conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino (Liber Leviticus 6, 15)
quæ in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 6, 21)
lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut præceperat ei (Liber Leviticus 8, 21)
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini (Liber Leviticus 8, 28)
sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus (Liber Leviticus 13, 4)
considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima judicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit (Liber Leviticus 13, 13)