Löydetty 757 Tulokset: Dor
qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 10)
ob quam causam etiam hæc patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem (Epistula II ad Timotheum 1, 12)
qui cum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus portansque omnia verbo virtutis suæ purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Majestatis in excelsis (Epistula ad Hebraeos 1, 3)
et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ dicit et adorent eum omnes angeli Dei (Epistula ad Hebraeos 1, 6)
est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum (Epistula ad Hebraeos 11, 1)
fide Jacob moriens singulis filiorum Joseph benedixit et adoravit fastigium virgæ ejus (Epistula ad Hebraeos 11, 21)
exortus est enim sol cum ardore et arefecit fænum et flos ejus decidit et decor vultus ejus deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet (Epistula Iacobi 1, 11)
et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus judicium jam olim non cessat et perditio eorum non dormitat (Epistula II Petri 2, 3)
et justum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit (Epistula II Petri 2, 7)
dicentes ubi est promissio aut adventus ejus ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturæ (Epistula II Petri 3, 4)
expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam cæli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent (Epistula II Petri 3, 12)
ecce dabo de synagoga Satanæ qui dicunt se Judæos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te (Apocalypsis Ioannis 3, 9)