Löydetty 571 Tulokset: Domus Dei
melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio (Liber Proverbiorum 17, 1)
domus et divitiæ dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens (Liber Proverbiorum 19, 14)
sapientia ædificabitur domus et prudentia roborabitur (Liber Proverbiorum 24, 3)
sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuæ et ad victum ancillis tuis (Liber Proverbiorum 27, 27)
sade considerat semitas domus suæ et panem otiosa non comedet (Liber Proverbiorum 31, 27)
in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus (Liber Ecclesiastes 10, 18)
quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosæ erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina (Liber Ecclesiastes 12, 3)
aquæ multæ non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione quasi nihil despicient eum (Canticum Canticorum 8, 7)
tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba (Liber Ecclesiasticus 21, 21)
et si in vacuum juraverit non justificabitur replebitur enim retributione domus illius (Liber Ecclesiasticus 23, 14)
sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus (Liber Ecclesiasticus 26, 21)
si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua (Liber Ecclesiasticus 27, 4)