Mosaico decorativo

Löydetty 635 Tulokset: Domum

  • loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda et ad omnem domum Juda et Beniamin et reliquos de populo dicens (Liber I Regum 12, 23)

  • hæc dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israël revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis præceperat Dominus (Liber I Regum 12, 24)

  • dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum David (Liber I Regum 12, 26)

  • locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi munera (Liber I Regum 13, 7)

  • dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem (Liber I Regum 13, 15)

  • qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)

  • fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi ejus præ senectute (Liber I Regum 14, 4)

  • idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israël et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum (Liber I Regum 14, 10)

  • tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer (Liber I Regum 14, 12)

  • constituet autem sibi Dominus regem super Israël qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore (Liber I Regum 14, 14)

  • cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui præeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum (Liber I Regum 14, 28)

  • et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa (Liber I Regum 15, 15)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina