Mosaico decorativo

Löydetty 3296 Tulokset: Dominus

  • fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit Judæ de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella (Liber Ruth 4, 12)

  • tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem ingressusque est ad eam et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium (Liber Ruth 4, 13)

  • dixeruntque mulieres ad Nœmi benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ et vocaretur nomen ejus in Israël (Liber Ruth 4, 14)

  • Annæ autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam ejus (Liber I Samuelis 1, 5)

  • adfligebat quoque eam æmula ejus et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam ejus (Liber I Samuelis 1, 6)

  • et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est ejus Dominus (Liber I Samuelis 1, 19)

  • et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte (Liber I Samuelis 1, 23)

  • pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum (Liber I Samuelis 1, 27)

  • non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster (Liber I Samuelis 2, 2)

  • nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi præparantur cogitationes (Liber I Samuelis 2, 3)

  • Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit (Liber I Samuelis 2, 6)

  • Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat (Liber I Samuelis 2, 7)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina