Mosaico decorativo

Löydetty 3296 Tulokset: Dominus

  • dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus Josue (Liber Iudicum 2, 23)

  • hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum (Liber Iudicum 3, 1)

  • iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiæ servieruntque ei octo annis (Liber Iudicum 3, 8)

  • fuitque in eo spiritus Domini et judicavit Israël egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu ejus Chusanrasathaim regem Syriæ et oppressit eum (Liber Iudicum 3, 10)

  • qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Jordanis quæ transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam (Liber Iudicum 3, 28)

  • et tradidit illos Dominus in manu Jabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium (Liber Iudicum 4, 2)

  • quæ misit et vocavit Barac filium Abinœm de Cedes Nepthalim dixitque ad eum præcepit tibi Dominus Deus Israël vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon (Liber Iudicum 4, 6)

  • dixitque Debbora ad Barac surge hæc est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo (Liber Iudicum 4, 14)

  • perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus ejus universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret (Liber Iudicum 4, 15)

  • nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israël (Liber Iudicum 5, 8)

  • salvatæ sunt reliquiæ populi Dominus in fortibus dimicavit (Liber Iudicum 5, 13)

  • qui misit ad eos virum prophetam et locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël ego vos feci conscendere de Ægypto et eduxi de domo servitutis (Liber Iudicum 6, 8)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina