Mosaico decorativo

Löydetty 3296 Tulokset: Dominus

  • et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israël quoniam desolata est et super domum Juda quoniam ducti sunt in captivitatem (Prophetia Ezechielis 25, 3)

  • daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 25, 5)

  • quia hæc dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israël (Prophetia Ezechielis 25, 6)

  • idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 25, 7)

  • hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir ecce sicut omnes gentes domus Juda (Prophetia Ezechielis 25, 8)

  • et in Moab faciam judicia et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 25, 11)

  • hæc dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis (Prophetia Ezechielis 25, 12)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et jumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Dædan gladio cadent (Prophetia Ezechielis 25, 13)

  • et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israël et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 25, 14)

  • hæc dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres (Prophetia Ezechielis 25, 15)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritimæ regionis (Prophetia Ezechielis 25, 16)

  • faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos (Prophetia Ezechielis 25, 17)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina