Löydetty 3296 Tulokset: Dominus
et venerat mensis septimus filii autem Israël erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam Aquarum et dixerunt Ezræ scribæ ut adferret librum legis Mosi quam præcepit Dominus Israheli (Liber Nehemiae 8, 1)
et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis (Liber Thobis 1, 13)
memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum (Liber Thobis 2, 6)
hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus sicut et sancti Job (Liber Thobis 2, 12)
dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quo perpessa es (Liber Thobis 7, 20)
et dixit benedicat te Dominus Deus Israël quia filius es viri optimi et justi et timentis Deum et elemosynas facientis (Liber Thobis 9, 9)
et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a dæmonio liberarem (Liber Thobis 12, 14)
Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum (Liber Thobis 13, 11)
benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam amen (Liber Thobis 13, 23)
veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi (Liber Iudith 3, 6)
dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini (Liber Iudith 4, 12)
et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israël et non respirabis ultra donec extermineris cum illis (Liber Iudith 6, 4)