Löydetty 3296 Tulokset: Dominus
processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies (Liber II Paralipomenon 18, 20)
at ille respondit egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus dixitque Dominus decipies et prævalebis egredere et fac ita (Liber II Paralipomenon 18, 21)
nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala (Liber II Paralipomenon 18, 22)
dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes (Liber II Paralipomenon 18, 27)
Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Dominum pertinent præsidebit porro Zabadias filius Ismaël qui est dux in domo Juda super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis (Liber II Paralipomenon 19, 11)
et ait adtendite omnis Juda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Josaphat hæc dicit Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei (Liber II Paralipomenon 20, 15)
non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Juda et Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum (Liber II Paralipomenon 20, 17)
cumque cœpissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam et percussi sunt (Liber II Paralipomenon 20, 22)
reversusque est omnis vir Juda et habitatores Hierusalem et Josaphat ante eos in Hierusalem cum lætitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis (Liber II Paralipomenon 20, 27)
inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël (Liber II Paralipomenon 20, 29)
prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Josaphat dicens quia habuisti fœdus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritæque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis (Liber II Paralipomenon 20, 37)
noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis ejus omni tempore (Liber II Paralipomenon 21, 7)