Löydetty 3296 Tulokset: Dominus
fecitque malum in conspectu Domini juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Regum 21, 2)
extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum (Liber II Regum 21, 4)
posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Regum 21, 7)
illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Regum 21, 9)
locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens (Liber II Regum 21, 10)
propterea hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego inducam mala super Hierusalem et Judam ut quicumque audierit tinniant ambæ aures ejus (Liber II Regum 21, 12)
et illa respondit eis hæc dicit Dominus Deus Israël dicite viro qui misit vos ad me (Liber II Regum 22, 15)
hæc dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores ejus omnia verba legis quæ legit rex Juda (Liber II Regum 22, 16)
regi autem Juda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis hæc dicit Dominus Deus Israël pro eo quod audisti verba voluminis (Liber II Regum 22, 18)
et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus (Liber II Regum 22, 19)
verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses (Liber II Regum 23, 26)
dixit itaque Dominus etiam Judam auferam a facie mea sicut abstuli Israël et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi (Liber II Regum 23, 27)