Löydetty 3296 Tulokset: Dominus
et sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus et non est ultra absque eo (Liber I Regum 8, 60)
et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua lætantes et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo et Israël populo suo (Liber I Regum 8, 66)
apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon (Liber I Regum 9, 2)
dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam ædificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus (Liber I Regum 9, 3)
et domus hæc erit in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terræ huic et domui huic (Liber I Regum 9, 8)
et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc (Liber I Regum 9, 9)
sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israël eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam (Liber I Regum 10, 9)
de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore (Liber I Regum 11, 2)
igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël qui apparuerat ei secundo (Liber I Regum 11, 9)
et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quæ mandavit ei Dominus (Liber I Regum 11, 10)
dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et præcepta mea quæ mandavi tibi disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo (Liber I Regum 11, 11)
suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom (Liber I Regum 11, 14)