Löydetty 4401 Tulokset: Dominus Deus
dicit eis Jesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset (Evangelium secundum Ioannem 21, 12)
oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus (Actus Apostolorum 1, 21)
et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ et juvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt (Actus Apostolorum 2, 17)
viri israhelitæ audite verba hæc Jesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quæ fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis (Actus Apostolorum 2, 22)
quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni juxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo (Actus Apostolorum 2, 24)
propheta igitur cum esset et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus (Actus Apostolorum 2, 30)
hunc Jesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus (Actus Apostolorum 2, 32)
non enim David ascendit in cælos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Actus Apostolorum 2, 34)
certissime ergo sciat omnis domus Israël quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Jesum quem vos crucifixistis (Actus Apostolorum 2, 36)
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (Actus Apostolorum 2, 39)
conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum (Actus Apostolorum 2, 47)
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati judicante illo dimitti (Actus Apostolorum 3, 13)