Mosaico decorativo

Löydetty 4401 Tulokset: Dominus Deus

  • Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie ejus omnis terra (Prophetia Habacuc 2, 20)

  • Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit cælos gloria ejus et laudis ejus plena est terra (Prophetia Habacuc 3, 3)

  • Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem (Prophetia Habacuc 3, 19)

  • congregans congregabo omnia a facie terræ dicit Dominus (Prophetia Sophoniae 1, 2)

  • congregans hominem et pecus congregans volatile cæli et pisces maris et ruinæ impiorum erunt et disperdam homines a facie terræ dicit Dominus (Prophetia Sophoniae 1, 3)

  • silete a facie Domini Dei quia juxta est dies Domini quia præparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos (Prophetia Sophoniae 1, 7)

  • et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus (Prophetia Sophoniae 1, 10)

  • et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male (Prophetia Sophoniae 1, 12)

  • et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum (Prophetia Sophoniae 2, 7)

  • propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israël quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in æternum reliquiæ populi mei diripient illos residui gentis meæ possidebunt eos (Prophetia Sophoniae 2, 9)

  • horribilis Dominus super eos et adtenuabit omnes deos terræ et adorabunt eum vir de loco suo omnes insulæ gentium (Prophetia Sophoniae 2, 11)

  • Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem mane mane judicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem (Prophetia Sophoniae 3, 5)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina